Chesterton said, “The Christian ideal has not been tried and found wanting. It has been found difficult; and left untried.”

FEAST OF SS ELIZABETH AND ZACHARY, PARENTS OF OUR HOLY PATRON


The Virgin and Child, with Saints Elizabeth and Zachary,
and the Infant Baptist, by Andrea Mantegna, 1490
APERTUM est os ZachariƦ, et prophetavit, dicens : benedictus Deus Israel.

Benedictus + Dominus Deus Israel; quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
et erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui,
sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum eius,
salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium, qui oderunt nos;
ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti sui sancti,
iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis,
ut sine timore, de manu inimicorum liberati, serviamus illi
in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris.
Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius,
ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum,
per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitabit nos oriens ex alto,
illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.